

Epistola ad Galatas*
Caput 6: Versus 5
Unusquisque enim.Non inquinatur quis alieno peccato.Onus.Alia sunt opera participandae infirmitatis, de quibus supra:Alter alterius onera portate;alia reddendae Deo rationis, de quibus hic. Contra eos qui putant hominem alienis inquinari peccatis, dicit:Unusquisque enim,etc. Contra negligentes qui nullum curant corrigere, securi quod alienis non contaminentur peccatis, dicit:Invicem onera portate.Onera infirmitatis invicem portamus, dum lenitate iram alterius sustinemus, et dum ei qui laesit, si petit, indulgemus. Vel per onus, intelligitur bonum et malum opus. In Scripturis enim onus et in bonam et in malam partem accipitur; et sic:Unusquisque,bonus vel malus,portabit onus suum,id est mercedem operum suorum referet.